Supra Montem

Approbatio Teritae Regulae fratrum et sororum Tertii Ordinis
a B. Francisco institutae, pro saecularibus in propriis dominibus viventibus,
Tertiariis nuncupatis
 
PP. Nicolas IV
 
Rieti, August 17, 1289 A.D.


PP. Nicolas IV
 
Episcopus servus servorum Dei
dilectis filiis fratribus, et diletis in Christo filiabus sororibus
ordinis fratrum de Poenitentia,
tam praesentibus quam futuris, salutem et apostolicam benedictionem.

Supra montem catholicae fidei, quam populis gentium, qui ambulabant in tenebris, discipulorum Christi sincera devotio igne caritatis exaestuans, verbo solicitae praedicationis edocuit, quamque Romana tenet et servat Ecclesia, solidum christianae religionis positum noscitur fundamentum, nullis umquam concutiendum turbinibus, nullis quassandum fluctibus tempestatum. Haec est etenim recta, veraque fides, absque cuius consortio nemo in conspectu Altissimi acceptus reditur, nemo gratiosus occurit. Haec est quae salutis seminatm praeparat, et felicitatis aeternae praemia guadiaque pollicetur. Ideoque gloriosus Christi Confessor Bl. Franciscus huius ordinis institutor, viam ascendedi ad Dominum verbo pariter et exemplo demonstrans, ipsius sinceritate fidei suos filios erudivit, eosque illam profiteri, contanter tenere, similiter ac opere voluit adimplere, ut per eius seminatm salubriter incedentes, mererentur post vitae praesentis erastulu, aeternae beatitudinis effici possessores.

De modo examinandi volentes intrare in ordinem. Cap. I.

Nos igitur ordinem ipsum opportunis favoribus prosequentes, ad eius augumentum bengnius intendentes, statuimus, ut omnes, quoad ad servandum huiusmodi vitae formam assumi contigerit, ante assumptionem seu receptionem ipsorum, de fide catholica et obedientia erga praefatam Ecclesiam diligenti examinationi subdantur. Et si eas professi firmiter fuerint, vereque crediderint, admitti, seu recipi tute poterunt ad eamdem. Praecavendum est tamen solicite, haereticus ne quis, vel suspectus de haeresi, aut etiam infamatus, ad vitae observationem ipsius quomodolibet admitatur. Et si talem inveniri contigerit extitisse receptum, asignetur ille quamcitius inquisitoribus pravitatis haereticae puniendus.

De forma recipiendi volentes intrare ordinem. Cap. II

Cum autem fraternitatem huiusmodi quis intrare voluerit, ministri ad receptationem talium deputati, eius officium, statum et conditionem solerter explorent, sibi fraternitatis eiudem onera, et praecipue alienorum restitutionem apertius exponentes. Quibus praemissis, si eidem placuerit, iuxta modum huiusmodi induatur, et de alienis (siqua fuerint apud eum) satisfacere studeat in paecunia numerata, vel secundum exhibitam prignoris caustionem: seque nihilominus proximis reconciliare procuret. Quibus omnibus ad effectum preductis, post unius anni spatium, cum aliquorum discretorum fratrem consilio, si is videpitur ipsis idoneus, recipiatur hoc modo, videlicet, ut promittat se divina praecepta omnia servaturum, ac etiam satisfacturum (ut convenit) de transgressionibus, quas contra hunc vivendi modum commiserit, cum interpellatus ad visitatoris extiterit volutatem. Et huiusmodi ab eo facta promissio, per manum publicam, in scriptis inibi redigatur. Alio autem modo nullus a ministris recipiatur eisdem, nisi visum eis aliter fuerit, conditione personae, ac ipius instantia, solicita consideratione discussis. Ordinamus praeterea statuentes, ut nullus post ipius fraternitatis ingressum de eadem egredi valeat, ad saeculum reversurus. Possit tamen transitum habere liberum ad religionem aliam approbatam. Mulieribus vero viros habentibus (nisi de ipsorum licentia et consensu) non pateat ad consortium dictae fraternitatis ingressus.

De forma habitus, et qualitate indumentorum. Cap. III.

Fratres insuper ipsius fraternitatis, de humili panno in retio et colore, non prorsus albo vel nigro, communiter vestiantur, nisi fuerit ad tempus in pretio per visitatores de consilio ministri ob causam legitimam et apertam, cum aliquo despensatum. Chlamydes quoquoe ac pelles, absque scollaturis, scissas vel integras, affibulatas tamen, vel patulas, ut congruit honestati, clausasque manicas fratres habeant supradicti. Sorores etiam chlamyde induantur, et tunica de huiusmodi humili panno factis, vel saltem cum chlamyde habeant guarnellum, seu placentinum, coloris albi vel nigri; aut paludellum amplum de canabo, sive lino, absque ulla crispatura consutum. Circa humilitatem vero panni et pellitones sororum ipsarum, iusta conditionem cuiuslibet earundum, ac loci consuetundinem poterit dispensari. Bindis et ligaturis sericis non utantur, pelles dumtaxat agninas, bursas de corio et corrigias, simpliciter absque serico ullo factas et non alias, tam fratres habeant, quam sorores, depositis caeteris (iuxta B. Petri Apostolorum Pincipis salubre consilium) vanis huius saeculi ornamentis.

Quod non vadant ad inhonesta convivia et spectacula, et quod histrionibus non donet. Cap IV.

Sit eis ad inhonesta convivia, vel spectacula, sive curias, seu choreas, accessus penitus interdictus. Histrionibus, seu vanitatis intuitu nihil donent. Et ne quiquam illis donetur a propria familia, prohibere procurent.

De abstinentia et ieiunio. Cap V.

Ab esu carnium secunda, quarta et sexta feria, deique sabatti, abstineant universi, nisis aliud infirmitatis instantia suaderet. Minutis vero per triduum carnes dentur, nec subtrahantur in itinere constitutis; sit quoque ipsarum comestio licita singuis cum solemnitatem praecipuam intervenire contigerit, in qua caeteri christiani ab antiquo epulis carneis vesci solent. Aliis autem diebus, in quibus ieiunium non servatur, ova et caseus non negentur. Sed et cum religiosis caeteris in eorum conventualibus dominbus licite sumere valeant de appositis ab eisdem. Sintque prandii, caenaeque refectione contenti, exceptis languidis, et viatoribus et infirmis. Sit sanis cibus moderatus et potus, cum textus evangelicus habeat: Attendite ne corda vestra crapula et ebrietate graventur. Prandium autem vel coena, nisi praemissa semel dominica oratione, non sumatur: post sumptionem cuilibet cum Deo gratias, iteranda, quod si omitti contigerit, dicatur tribus vicibus Pater noster. Qualibet vero sexta feria totius anni ieiunium celebretur, nisis forte infirmitatis vel alia caussa legitima excusentur, nisi festum Natalis Domini feria ipsa occurreret observandum. Sed a festo Omnium Sanctorum usque ad Pascha, quarta et sexta feria ieiunabunt; alia, quae ab Ecclesia suunt statuta, ve ordinariis ex caussa communiter indicta, ieiunia nihilominus servaturi. In quadragesima vero B. Martini usque ad diem Nativitatis Domini, et a dominica Quinquagesimae usque ad Pascha, diebus singuilis (exceptis dominicis) ieiunare procurent, nisis aliud fortasse infirmitas vel necessitas alia suaderet. Sorores gravidae, usque ad suae purificationis diem ab exercitatione qualibet corporali (orationibus dumtaxat exceptis) poterunt, si voluerint, abstinere. Laborantes autem (protper fatigationis afficientis instantiam) a Dominicae Resurrectionis festo usque ad festivitatem B. Francisci praedicti, ter in die qua exercitio laboris incumbent, licite sumere cibum possunt. Cum vero illos contigerit aliorum imminere laboribus, de cuntis appositis, die quolibet sumere licebit eisdem, nisi sexta feriia, vel dies sit alia, in qua generaliter ab Ecclesia ieiunium noscitur institutum.

Quoties debeant confiteri per annum, at sumere Corpus Christi. Cap. VI.

Singuli autem fraturm et sororum ipsarum, ter in anno, videlicet, in Natali Domini, in Resurrecitone ipsius et Pentecostes festivitatibus, peccata propia confiteri, et Eucharistiam devote suscipere non posponant, reconciliando se proximis et restituendo etiam aliena.

Quod non ferant arma impugnationis. Cap. VII.

Impugnationis arma secum fratres non deferant, nisi pro defensione Romanae Ecclesiae, christianae fidei, vel etiam terrae ipsorum aud de suorum licentia ministrorum.

De dicendis horis caonicis. Cap. VIII.

Dicant universi quotidie septem horas canonicas, videlicet, Matutinum, Primam, Teritam, Sextam, Nonam, Vesperas et Completorium. Clerici, videlicet Psaterium, pro Prima Deus in nomine tuo, Beati immaculati, usque ad Legem pone, ac alios horarum psalmos, iusta clericorum ordinem cum Gloria Patri dicant. Cum vero ad Ecclesiam non accedent, pro Matutino psalmos dicere studeant, quos dicut clerici vel Ecclesia cathedralis, vel saltem, ut illiterati alii pro Matutino duodecim, et pro alia qualibet hora septem vicibus Pater noster cum Gloria Patri dicere non omittant. In quibus, videlicet Primae ac Completorii horis, minorum symbolum et Miserere mei, Deus, adiiciant qui noverunt. Sed si horis non dixerint constitutis, dicant tribus vicibus Pater noster. Infirmi autem horas huiusmodi non teneantur dicere, nisi velint. In quadragesima vero S. Matini, et etiam in maioribus Ecclesiis in quarum praochiis habitant, matutinalibus horis personaliter adire procurent, nisi causa rationabili excusentur.

Quod omnes, qui de iure possunt, faciant testamentum. Cap. IX.

Omnes praeterea, quibus de iure facultas affuerit, condant seu faciant testamentum, et de bonis suis infra tres menses post eorum ingressum immediate sequentes ordinent et disponant, ne quemquam illorum contigat decedere intestatum.

De pace reformanda inter fratres et alios extraneos. Cap. X.

De pace vero inter fratres et sorores aut etiam exteros in discordia positos facienda, sicut ministris videbitur, ita fiet, adhibito (si facultas affuerit) episcopi diocesani consilio in hac parte.

Quando molestantur contra ius, aut eorum privilegia. Cap. XI.

Si vero fratres vel sorores contra ius vel eorum privilegia per potestates seu rectorues locorum, ubi domicilum obtinent, vexationibus impetantur, ministri loci ad episcopos et alios locorum ordinarios studeant habere recursum, iuxta consilium et ordinationem ipsorum in tabulis processuri.

Quod caveant, in quantum possunt, a iuramentis solemnibus. Cap. XII.

A iuramentis autem solemnibus omnes abstineant, nisi necessitate cogente in casibus per indulgentiam Apostolicae Sedi exceptis, videlicet, pro pace, fide, alumnia et testimonio perhibendo, ac etiam in contractu emptionis, venditionis et donationis, ubi videbitur expedire. In communi quoque loquela vitent, prout poterunt, iuramenta. Et qui die aliqua minus caute iuraverint lapsu linguae (prout contingere in multiloqui consuevit) die lapso in sero, cum debet recogitare quid fecerit, dicat tribus vicibus orationem dominicam, propter incaute facta hiusmodi iuramenta. Memor autem sit quilibet, ut ad divina obsequia familiam propriam exhortetur.

De audienda missa et congregatione facienda. Cap. XIII.

Universi sani fratres et sorores cuiuscumque civitatis aut loci, diebus singulis (si commode poterunt) Missae officium audiant, et mense quolibet ad ecclesiam sive loca, ad quam, vel ad quae ministri curaverint intimare, conveniant missarum solemnia inibi audituri. Unusquisque autem usualis monetae denarium missario tribuat, qui pecuniam huiusmodi colligat, et eam de consilio ministrorum inter fratres et sorores paupertate gravatos, et praecipuse infirmantes, ac eos, qui funeris carere dignoscuntur exequiis, et deinde inter pauperes alios dividant congruenter. Offerant insuper de ipsa pecunia Ecclesiae memoratae. Tuncque (si commode poterunt) virum religiosum et in verbo Dei competenter instructum habere procurent, qui eos ad poenitentiam et misericordiae opera exercenda hortetur, solite moneat et inducat. Sutdeat quilibet, dum Missae celebratur officium, et praedicationis verbum proponitur, servare silentium; orationi et officio sit intentus, nisi cuym communis utilitas fraternitatis impediat.

De fratribus infirmis et defunctis. Cap XIV.

Cum autem quemquam ex fratribus infirmari contigerit, ministri per se vel per alium, seu alios (si hoc eis infirmus fecerit intimari) semel in hebdomada, visitare teneantur aegrotum, ipsum solicite ad recipiendum poenitentiam (prout melius et efficacius expedire putaverint) inducentes, necessaria illi de bonis comunibus ministrando. Et si praefatus infirmus de praesenti luce migraverit, fratribus et sororibus tunc in civitate vel loco, ubi eum contigerit mori, praesentibus nuntietur, ut defuncti exequiis procurent personaliter interesse. A quibus, donec Missarum fuerint celebrata solemnia, et sorupus tumulo conditum, con recedant. Hoc quoque circa sorores infirmas et decedentes columus observari. Praeterea intra octo dies post ipsius sepulti obitum immediate sequentes, quilibet fratrum et sororum ipsarum dicat pro anima eius, sacredos videlicet missam unam, sciens psalterium, 50 psalmos, et illiterati totidem Pater noster, et in fine cuiuslibet Requiem aeternam adiiciant. Et post haec, infra annum pro fratrum et sororum, tam vivorum, quam defunctorum saluite, tres missa faciant celebrari, Qui vero psalterium sciverint, illud dicant, et caeteri orationem dominicam centies dicere non omittant, Requiem aeternam in fine cuiuslibet adddituri.

De ministris. Cap XV.

Ministeria quoque ac alia officia, quae praesentis formulae series exprimit, imposita sibi quisque devote suscipiat, curetque fideliter exercere. Officium autem cuiuslibet certi temporis spatio limitetur. Nullus minister instituatur ad vitam; ad eius ministerium certum tempus comprehendat.

De visitatione et correctione deliquentium. Cap. XVI.

Ad haec ministri et fratres ac sorores civitatis, et loci cuiuslibet, ad visitationem communem in aliquo loco religioso, vel ecclesia, ubi locum huiusmodi contigerit deesse, vonveniant, et visitatorem habeant sacerdotem, qui alicuius approbatae religionis existat, quique illis de commissis excessibus iniungat peonitentiam salutarem. Nec quivis alius possit eis huiusmodi visitationis officium exhibere. Quia vero praesens vivendi forma institutionem a B. Francisco praelibato suscepit, consuliumus, ut visitatores et informatores de fratrum Minorum ordine assumantur, quos custodes vel guardiani eiusdem ordinis, cum super hoc requisiti fuerint, duxerint assignandos. Nolumus tamen congregationem huiusmodi a laico visitari. Huiusmodo autem visitationis officium semel exerceatur in anno, nisi necessitate aliqua suadente fuerit pluries facienda. Incorrigibiles vero ac inobedientes monitio trina praeveniat. Qui si se corrigere non curaverint, de ipsius congregationis consortio expellantur omnino de consilio discretorum.

De vitandis litigiis inter se et cum aliis. Cap. XVII.

Vitent insuper fratres et sorores (iuxta posse) litigia inter se, illa (si suscitari contigerit) colicite dirimendo: alioquin, de iure coram illo respondeant, apud quem potestas residet iudicandi.

Qualiter et per quos in abstinentiis posse dispensari. Cap. XVIII.

Ordinarii autem locorum, vel visitator, cum fratribus et sororibus universis, in abstinentiis, ieiuniis et austeritatibus aliis, ex caussa legitima (cum expedire viderint) poterunt dispensare.

Quod ministri eorum manifestas culpas denucient visitatori. Cap. XIX

Ministri vero manifestas fratrum et sororum culpas visitatori denuncient puniendas. Et si quisque incorrigibilis fuerit, post trinae admonitionis instantiam a ministris (de discretorum fratrum aliquorum consilio) visitatori nuncietur eidem, de fraternitatis consortio abiiciendus ab ipso, et in congregatione postmodum publicandus.

Qualiter in praedicitis nemo obligatur ad culpam mortalem. Cap. XX

Caeterum in praemissis omnibus, ad quae fratres vestri ordinis non ex divinis praeceptis vel statutis tenentur Ecclesiae, nullum ipsorum ad mortalem culpam volumus obligari, se impositam sibi poenitentiam, pro transgressionis excessu, prompta humilitate recipiat, et efficaciter studeat adimplere.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrorum statuti, ordinationis, et voluntatis infringere etc.

Dat. Reate, sextodecimo kalen. septembris, pontifcatus nostri anno 2. Dat die 17 augusti 1289, pontif. anno. II.


Hoc praefatum textum dedit Bullarum Diplomatum et Privilegiorum Sanctorum Romanorum Pontificum, Taurinensis Editio, lucpletior facta collecione novissima plurium brevium, epistolarum, decretorum actorumque S. Sedis a S. Leone Magno Usque ad praesens cura et studio R. P. D. Aloysii Tomassetti Antist. Dom. Pontif. et Collegii adlecti Romae Virorum S. Theologiae et SS. Canonum peritorum quam SS. D. N. Pius Papa IX, apostolica benedictione erexit, auspicante Emo. Ac Revmo. Dno, S.R.E. Cardinalis Francisco Gaude, Tomus IV (Mainard. edit. Tom. III, Pars II) A Gregorio X (an. MCCLXXI) ad Martinum V (an. MCCCCXXXI). Augustae Taurinorum, Seb. Franco, H. Fory et H. Dalmazzo Editoribus, MDCCCLIX, pp. 90-95.