Duplex II. classis
Ex Antiphonale Romano-Seraphicum: Pro Horis Diurnis
a Sacra Rituum Congregatione recognitum et approbatum atque auctoritate
RMI R. Bonaventurae Marranitotius Ordinis Fratrum Minorum Generalis editum.
Typis Societatis S. Iannis Evangelistae
Desclée & Socii
S. Sedis Apostolicae et Sacrorum Rituum congregationis Tyupographi
Parissii, Tornaci, Romae, 1928.
pp. 934-940.
in I. Vespersis
1 Ant. 1. D Crucis vox hunc allóquitur,
* ter dicens: Tu te praépara; vade, Francísce, répara
domum meam quae lábitur. Ps. 109 Dixit Dóminus
Domino Meo: * Sede a dextris Meis
2. Ant. 2. D Crucis verbum propónitur
* Frátribus per Antónium, et Francíscus ad óstium
in crucis modum cérnitur. Ps. 110 Confitébor
tibi Dómine in toto corde meo, * in consílio iustórum
et congregatione
3. Ant. 3. D Crucis arbor exímia,
* per os Francísci súrgere appárens, cogit fúgere
dracónem et daemónia. Ps. 111. Beátus
vir qui timet Dominum: * in mandátis eius volet nimis.
4. Ant. 4. D Crucis signum Tau líttera * fronti Francísci scríbitur; quae várie distínguitur miránda lucis ópera. Ps. 112. Laudáte púeri Dominum: * laudáte nomen Domini.
5. Ant. 5. D Crucis mangum mystérium * super Francísco cláruit, dum signátus apparuit cruce duórum énsium. Ps. 116. Laudáte Dóminum omnes gentes: * laudáte eum omne populi.
Capitulum Gal. 6, 14
Fratres: Mihi autem absit gloriári, † nisi in Cruce Dómini
nostri Iesu Christi: * per quem mihi mundus crucifíxus est et ego
mundo
HYMNUS
| Crucis
Christi mons Alvérnae * Recénset mystéria, Ubi salútis aetérnae Dantur privilégia: Dum Francíscus da lucérnae Crucis sua stúdia. |
Cernit servus Redemptórum, Passum impassíbilem: Lumen Patris et splendórum, Tam pium, tam húmilem: Verbórum audit tenórem Viorgo non effábilem. |
| Hoc
in monte vir devótus, Specu solitária, Pauper, a mundo semótus, Condénsat ieiúnia: Vigil, nudus, ardens totus, Crebra dat suspíria. |
Vertex
montis inflammátur, Vicínis cernéntibus: Cor Francísci transformátur Amóris ardóribus: Corpus vero mox ornátur Mirándis Stigmátibus. |
| Solus
ergo clasus orans, Mente sursum ágitur; Super gestis Crucis plorans Maeróre confícitur: Crucísque fructum implórans Anima resólvitur. |
Collaudétur
Crucifíxus, Tollens mundi scélera, Quem laudat concrucifíxus, Crucis ferens vúlnera: Francíscus prorsus inníxus Super mundi foédera. Amen |
| Ad quem venit Rex e caelo Amíctu Seráphico, Sex alárum tectus velo Aspéctu pacífico: Affixúsque Crucis telo, Porténto mirífico. |
V. Signásti, Dómine,
servum tuum Francíscum.
R. Signis redemptiónis
nostrae.
Ad Magnificat, Antiphona.
Caelórum candor splénduit,
*
Novum sidus emícuit:
Sacer Francíscus cláruit,
Cui Seraph appáruit,
Obsígnans eum vúlnere
In volvis, plantis, látere,
Dum formam Crucis gérere
Vult corde, ore, ópere.
Oratio
Dómine Iesu Christe qui, frigescénte mundo, ad inflammándum corda nostra tui amóris igne, in carne beatíssimi Patris nostri Francísci Passiónis tuae sacra Stígmata renovásti: † concéde propítius; ut eius méritis et précibus crucem iúgiter ferámus, * et dignos fructus poeniténtiae faciámus.Qui vivis et regnas.
Ad Completorium. de Dominica
AD LAUDES et per Horas.
Antiphonae et Capitulum. Fratres. ut in I. Vesperis; Psalmi de Dominica.
HYMNUS
| Plaude,
turba paupércula, * Pare ditáta páupere; Laudis propína pócula, Sacro depréssa úbere. |
Pauper nudus egréditur, Caelum dives ingréditur: Spargit virtútum múnera, Aegris proflígat vúlnera. |
| Hic
simplex, rectus, húmilis, Pacis cultor amábilis, Lumen in vase fíctili Ardens, lucens in frágili. |
Verórum
Pater páuperum, Nos páuperes fac spíritu: Consórtes redde Súperum, Eréptos ab intéritu. |
| Vili
contéctus tégmine, Sancto caléscens Flámine, Inter caeli charísmata, Christi recépit Stígmata. |
Patri,
Nato, Paráclito Decus, honor, et glória: Sancti sint huius mérito Nobis aetérna gáudia.Amen |
| Carnem mundúmque cónterens, Hostes malígnos próterens, Auream victor méruit Auréolam, dum dócuit. |
V. Signásti, Dómine,
servum tuum Francíscum.
R. Signis redemptiónis
nostrae.
Antiphona ad Benedictus.
O Martyr desidério, *
Francísce quanto stúdio
Compátiens hunc séqueris,
Quem passum libro réperis
Quem aperuísti!
Tu cóntuens in áere
Seraph in cruce pósitum,
Ex tunc in palmis, látere
Et pédibus effígiem
Fers plagárum Christi.
Tu gregi tuo próvide,
Qui post felícem tránsitum,
Dirae prius et lívidae,
Glorificátae spéciem
Carnis praetendísti.
Ad Horas.
Psalmi de feriali. Ant. de I. Vesperis; Caput Fratres. R.R. br. ut sequentes:
Ad Tertiam. Pósuit me sibi Deus * Quasi in signum. V. Circúmdedit me lánceis suis. Quasi. Glória Patri, et Fílio, et Spirítu Sancto. V. Sagítae tuae, Dómine, infixae sunt mihi. R. Et confirmásti super me manum tuam.
Ad Sextam. Sagítae tuae, Dómine, infixae sunt mihi. V. Et confirmásti super me manum tuam. Glória Patri, et Fílio, et Spirítu Sancto. V. Manus meae stillavérunt myrrham. R. Et dígiti mei pleni myrrha probatíssima.
Ad Nonam. Manus meae stillavérunt myrrham. V. Et dígiti mei pleni myrrha probatíssima. Glória Patri, et Fílio, et Spirítu Sancto. V. Cor meum et caro mea. R. Exsultavérunt in Deum vivum.
in II. Vespersis
Omnia ut in I. Vesperis, praeter ea quae sequuntur:
HYMNUS
| Decus
morum, dux Minórum, * Francíscus, tenens praémium, In te vite datur vitae, Christe Redémptor ómnium. |
Hunc sequántur, huic iugántur Qui ex Aegýpto éxeunt: In quo duce, clara luce, Vexílla Regis pródeunt. |
| Plaudat
frater: regnat Pater, Concívis caeli cívibus; Cedat fletus, psalat coetus, Exsúltet caelum láudibus. |
Regis
signum ducem dignum Insígnit manu, látere: Lux accédit, nox recédit, Iam lucis orto sídere. |
| Demptum
solo, datum polo, Signórum probant ópera; Ergo vivit, nam adívit Aetérna Christi múnera. |
Est
dux fidus, clarum sidus: Ducit, relúcet, dévia Devitándo, demonstrándo Beáta nobis gáudia. |
| Pro terrénis, votis plenis, Repórtat dona glóriae: Quem decóras, quem honóras, Summae Deus cleméntiae. |
Mina
gregem, Dux, ad Regem, Collísor hostis cállidi: Nos condúcas et indúcas Ad caenam Agni próvidi. Amen. |
V. Signásti, Dómine,
servum tuum Francíscum.
R. Signis redemptiónis nostrae.
Ad Magnificat, Antiphona.
Crucis appáret hóstia,
*
Tensis in cruce bráchiis,
Sex alis tecta váriis
Cum vultus elegántia:
Quae Francísci cor áttrahit,
Augens ei charísmata,
Súaque sacra Stígmata
In eius carnem prótrahit.
Ad Completorium. de Dominica